files/textos-para-latin-ii.pdf

March 9, 2018 | Author: Anonymous | Category: Apuntes, Apuntes de enseñanzas medias, Latín
Share Embed Donate


Short Description

Download files/textos-para-latin-ii.pdf...

Description

LATÍN II – Textos nº 1 (Participio) 1. El templo de la diosa Vesta en Roma Antiquissima omnium dearum fuit Vesta, foci et ignis sacri dea. Romae, in deae templo, cuius vestigia invenimus, perpetuus ignis servabatur a sex virginum collegio. 2. Antonio proscribe a Cicerón. Éste intenta huir. Antonius Ciceronem iamdiu sibi inimicum proscripsit. Qua re audita, Cicero fugit in villam quae mari proxima erat et navem conscendit. 3. El cónsul Flaminio se lanza al combate sin atender a los presagios Bello Punico secundo C. Flaminius consul neglexit signa rerum futurarum magna cum clade rei publicae. Exercitum primum lustraverunt, deinde castra moverat. 4. Campaña de César en las Galias C. Iulius Caesar cum L. Bibulo consul factus est. Decreta est ei Gallia cum legionibus decem. Is primo vicit Helvetios, qui nunc Sequani appellantur. 5. César emprende una marcha con su ejército Caesar, signo profectionis dato, exercitum educit, duplicatoque eius diei itinere, octo milia pasuum ex eo loco procedit. 6. Rodea un amplio espacio para apacentar el ganado Castellis enim XXIII effectis, XV milia pasuum circuitu locum amplexus, hoc spatio pabulabatur; multaque erant in eo spatio sata, quibus interim iumenta pasceret. 7. Los generales de Darío mueren como valientes Circa currum Darii iacebant nobilissimi duces, ante oculos regis egregia morte defuncti; omnes dimicantes procubuerant, adverso corpore vulneribus acceptis. 8. Los bárbaros, aterrorizados, huyen Clamorem hostium barbari tolerare non potuerunt, omnesque, effusis habenis -namque equestris acies erat- capessunt fugam. 9. Ante la llegada de la caballería, Casio se retira a las montañas Equitatus regis ad castra Caesaris advolavit. Tum timore perterritus Casius, cognito regis adventu, se convertit ad montes qui Thesaliam cingunt. 10. Vuelta a la Galia His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. 11. Actitud de Escipión haciéndose llamar general His temporibus Scipio, detrimentis circa montem Amanum acceptis, sese imperatorem appellaverat. Quo facto, civitatibus tyrannisque magnas imperaverat pecunias.

1

12.Alejandro Magno: su deseo de gloria y el respeto a su padre Macedoniae tyrannus fuit Alexander. A pueritia iam de gloria loquebatur. In patrem amoris plenus, omnem per vitam illius effigiem sub oculis habuit. 13. Rómulo pacta con el rey Tacio, acoge a los sabinos y funda el Senado Romulus cum Tatio foedus percussit et Sabinos in urbem recepit. Centum ex senioribus elegit qui, ob senilem aetatem, Senatus vocati sunt. 14. Alejandro llega al río Licus y muchos fugitivos se arrojan al río Alexander, inhibito suorum impetu, ad amnem Lycum pervenerat. Ibi ingens multitudo fugientium oneraverat pontem et plerique in flumen se praecipitaverant. 15. A causa del ataque de Aníbal a Sagunto, los romanos envían una embajada a Cartago Amilcare mortuo, Hannibal causam belli quaerens Saguntum, urbem Romanis foederatam, evertit. Quapropter Roma missi sunt Carthaginem legati, qui populi Romani querimonias deferrent. 16. Combate de una escuadra griega con la del rey de Persia At classis communis Graeciae trecentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium, inter Euboeam continentemque terram, cum classiariis regis conflixit. 17. Dotes de Pericles como gobernante y como hombre Athenis praeerat vir unus, qui civilem scientiam summae humanitati et exquisitam comitatem gravissimae animi firmitati adiungebat. Is fuit Pericles, Xanthipi filius, magnus vir, summus orator. 18. El emperador Aureliano reorganiza unas provincias romanas Aurelianus1 abductos Romanos ex urbibus et agris Daciae, in mediam Moesiam collocavit appellavitque eam provinciam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit. 19. Los belgas se dirigen a los campamentos de César y ponen los suyos cerca Belgae, omnibus vicis aedificiisque incensis, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt atque non longe ab iis sua castra posuerunt. 20. César se reúne en Rímini con los tribunos y con las legiones Caesar, cognita militum voluntate, Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit; reliquas legiones ex hibernis evocat. 21. César se encamina hacia el reino de Casivelauno, cerca del Támesis Caesar, cognito consilio eorum, ad flumen Tamesim in fines Cassivelauni exercitum ducit; hoc flumen uno omnino loco pedibus transiri potest. 22. César recibe rehenes y armas y la sumisión de los suesiones y luego se dirige a los belovacos Caesar, obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis armisque omnibus ex oppido traditis, in deditionem Suessiones accepit exercitumque in Bellovacos ducit. 1 Aurelianus, -i: Aureliano. Dacia, -ae: Dacia. Moesia, -ae: Mesia

2

Latín II – Textos nº 2 (Participio e infinitivo) 1. César ordena situar obstáculos para garantizar la retirada Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum contra hostem proferri et adversas locari iussit, locumque in omnes partes impediri. 2. Una cristiana cuenta que al despertarse de un sueño se sintió capaz de vencer a la fieras, que para ella simbolizaban al diablo Et experrecta sum. Et intellexi me non ad bestias, sed contra diabolum esse pugnaturam; sed sciebam mihi esse victoriam. 3. Alejandro inicia la persecución del enemigo Hac tam prospera pugna nuntiata, Alexander non ante ausus persequi barbaros, utrimque iam victor instare fugientibus coepit. 4. Dispositivos cartagineses para pasar a Italia Hasdrubal, frater Hannibalis, ex Hispania profectus cum ingentibus copiis in Italiam traicere parabat. 5. Los marselleses tratan de cercar a los nuestros Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi nostros eludebant et, producta longius acie, circumvenire nostros contendebant. 6. Evandro lleva la escritura a Italia Primus itaque omnium Evander Italicos homines legere et scribere edocuit litteris, quas ipse antea didicerat. 7. Preparativos de César Scipio, discessu exercituum a Dyrrachio cognito, Larissam legiones adduxerat. Caesar, castris munitis, scalas musculosque ad repentinam oppugnationem fieri et crates parari iussit. 8. César recibe los rehenes exigidos y nombra árbitros para que resuelvan sus pleitos Accepta oratione eorum, Caesar obsides tradi imperat eosque adduci iubet. His adductis, arbitros inter civitates dat, qui litem aestiment. 9. Situación de Roma después del asesinato de César Anno Urbis septingentesimo fere ac nono, interfecto Caesare, bella civilia reparata sunt: percussoribus enim Caesaris senatus favebat, Antonius consul civili bello opprimere eso conabatur. 10. Apio Claudio se jacta de que vencerá al enemigo al primer encuentro Apius Claudius, vir stultae temeritatis, consul adversus Poenos profectus est. Priorum ducum consilia palam reprehendebat, seque, quo die1 hostem vidisset, bellum prefecturum esse iactitabat. 11. Vistas las dificultades de aprovisionamiento de agua, los de Pompeyo se retiran al monte Caesar castris potitus montem opere circumire instituit. Pompeiani, diffisi ei loco, relicto monte, universi Larissam se recipere coeperunt. 1 Entiéndase eo die, quo hostem vidisset.

12. César entabla un combate de caballería y refuerza a los suyos con jinetes germanos Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit; laborantibus iam suis Germanos equites circiter CCCC submittit, quos ab initio secum habere instituerat. 13. César se entera de la ocupación de una posición por los suyos Caesar nostros expectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et Helvetios castra movisse. 14. Lucio Estaterio, prefecto de Apolonia a las órdenes de Pompeyo, trata de defender la ciudad contra el ataque de César Caesar, recepto Orico, nulla interposita mora, Apolloniam profiscitur. Eius adventu audito, L. Staterius, qui ibi praeerat, aquam comportare in arcem atque eam munire, obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit. 15. Ante la noticia de la llegada de César, los enemigos incendian la ciudad de París Caesar, refecto ponte, quem superioribus diebus hostes rescinderant, exercitum traducit et ad Lutetiam iter facere coepit. Hostes, re cognita, Lutetiam incendunt. 16. César pide rehenes a los Remos Caesar, Remos cohortatus, omnem senatum ad se convenire principumque liberos obsides ad se adduci iussit. Quae omnia ab his diligenter facta sunt. 17. César trata de reunirse con Labieno y distribuye su caballería en dos partes Caesar, repulsis hostibus, eo, quo Labienum miserat, contendit, cohortes quattuor ex castello deducit, equitum parte se sequi, parte circumire munitionibus iubet. 18. Los Britanos envían legados a César prometiendo rehenes y sumisión Consilio Caesaris cognito et per mercatores perlato ad Britannos, ad eum legati veniunt, qui pollicentur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare. 19. Curión en su marcha encuentra a la caballería y pregunta quién está al frente de los campamentos situados junto al río Bágrada Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat, cohortibus quinque castris praesidio relictis; progressus milia passuum sex, equites convenit; ex captivis quaerit quis castris ad Bagradam praesit. 20. Darío pasa a Europa y ataca a los escitas Eisdem temporibus Persarum rex Darius, ex Asia in Europam exercitu traiecto, Scythis bellum inferre decrevit. Pontem fecit in Istro flumine, qua copias traduceret. 21. Jerjes da la batalla en un lugar desfavorable a sus naves Hac re audita, Xerxes, nullum dolum subesse suspicans, postridie conflixit alienissimo sibi loco, opportunissimo hostibus. Eius enim multitudo navium explicari non potuit. 22. Órdenes y sanciones señaladas por César His datis mandatis, secunda vigilia Caesar equitatum mittit. Frumentum omne ad se referri iubet; capitis poenam iis, qui non paruerint, constituit.

LATÍN II – Textos nº 3 (Valores de CUM) 1. Los enemigos atacan inesperadamente a las tropas de César desde distintos puntos de la selva Caesar cum ad earum silvarum initium pervenisset, subito ex omnibus partibus silvae hostes evolaverunt et in nostros impetum fecerunt. 2. Le es denegado a César un segundo consulado Caesar rediens a Gallia victor coepit deposcere alterum consulatum atque, cum sine dubio aliqui deferrent, contradictum est a Marcelo consule, a Bibulo, a Pompeio et a Catone. 3. Pompeyo replica a la acción de César Cum legio Caesaris nova praesidium quoddam occupavisset et munire coepisset, huic loco propinquum collem Pompeius occupavit nostrosque prohibere coepit. 4. Presencia de Domicio y Escipión en Macedonia Eodem tempore Domitius in Macedoniam venit; et cum ad eum frequenter civitatum legationes convenire coepissent, nuntiatum est adesse Scipionem cum legionibus. 5. Aquellos (los enemigos) aprovechan la noche para sus ataques Illi cum animadvertissent nocte cohortes nostras ad munitiones excubare, silentio aggressi, universas inter multitudinem sagittas coniciebant. 6. Cicerón en una carta expone su opinión sobre Filótimo Kalendis Maiis, cum essem in Cumano, accepi tuas litteras; quibus lectis, cognovi non satis prudenter fecisse Philotimum. 7. Un ataque por sorpresa Sed meridie, cum Caesar pabulandi causa1 tres legiones misisset, repente ex omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt. 8. La fama de Cicerón ahogada por el crimen Abscisa est scelere Antonii vox publica, cum Ciceronis salutem nemo defendisset, qui per tot annos et publicam2 civitatis et privatam civium defenderat. 9. Afranio, al verse acosado por el enemigo, ocupa una colina Afranius, cum ab equitatu novissimum agmen premeretur et ante se hostes videret, collem quemdam nactus, ibi constitit. Ex eo loco quattuor cohortes in hostes mittit. 10. Alejandro, considerando los inconvenientes de un asedio, intenta que los enemigos pidan la paz Alexander, cum et classem procul haberet et obsidionem diuturnam fore videret, caduceatores, qui ad pacem eos compellerent, misit. 11. Los Nervios atacan el flanco derecho del ejército romano, formado por la legión duodécima At totis fere nudatis castris, cum in dextro cornu legio duodecima constitisset, omnes Nervii confertissimo agmine ad eum locum contenderunt. 1 Pabulandi causa: construcción de gerundio, “para forrajear”. 2 Publicam … privatam: hay que sobreenteder salutem.

12. No habiendo ya preparativos de guerra en ninguna ciudad, César decide distribuir su ejército Bellicosissimis gentibus devictis, Caesar, cum videret nullam iam esse civitatem quae bellum pararet, plures in partes exercitum dimittere constituit. Marcum Antonium quaestorem cum legione duodecima sibi coniungit. 13. Al acercarse César, los niños y las mujeres piden la paz Caesar cum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro, passis manibus, suo more pacem a Romanis petierunt. 14. César, en vista de sus victorias anteriores, se dirige a la Galia Caesar, cum in omnibus partibus Galliae bene res gestas videret iudicaretque superioribus proeliis Galliam devictam esse, cum duabus legionibus in eam partem profectus est. 15. Escipión salva la vida de su padre en una batalla Cum Cornelius Scipio in pugna apud Ticinum contra Hannibalem commissa graviter vulneratus esset et in hostium manus iam venturus esset, filius, interiecto corpore, Poenis irruentibus se opposuit et patrem periculo servavit.

LATÍN II – Textos nº 4 (Gerundio/Gerundivo) 1. César ordena perseguir a Dumnórige At omnium animis impeditis Dumnorix a castris, insciente Caesare, domum discedere coepit. Caesar equitatum ad eum insequendum mittit. 2. Mando supremo de Alcibíades Bello Peloponnesiaco, huius1 consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt: ad quod gerendum ipse dux cum duobus collegis delectus est. 3. César, tras retirar la legión con que defendía la costa, decide sondear el ánimo de las provincias Caesar, Antonii exercitu coniuncto, deducta Orico legione, quam tuendae orae maritimae causa posuerat, temptandas esse sibi provincias exsistimabat. 4. Maximiano es enviado a sofocar una sublevación Cum tumultum rusticani in Gallia concitavissent, ad eos subigendos Maximianum Caesarem misit, qui agrestes domuit et pacem Galliae reformavit. 5. César desde su campamento descubre una posición enemiga desguarnecida, que antes estaba llena de soldados Caesar cum in minora castra operis perspiciendi causa venisset, animadvertit collem nudatum hominibus, qui superioribus diebus vix prae multitudine cerni poterat. 6. Medidas tomadas por César para que sus tropas pase el invierno en la Galia citerior Caesar, una aestate duobus bellis confectis, in hiberna exercitum deduxit. Hibernis Labienum praeposuit, ipse in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est. 7. Escipión se dispone a rechazar a los piratas Cum Scipio Literni2 degeret, complures praedonum duces ad eum videndum forte confluxerunt. Scipio, eos ad vim faciendam venire ratus, omnia parabat ad eos repellendos. 8. César se adelanta con la caballería para hacer un reconocimiento Ibi Caesar C. Caninium legatum cum legionibus reliquit; ipse cum equitibus antecedit ad castra exploranda, quod3 is locus peridoneus castris videbatur. 9. Los cartagineses envían refuerzos a Asdrúbal In Hispania frater Hannibalis, Hasdrubal, remanserat cum magno exercitu et ibi a duobus Scipionibus vincitur. Mittuntur ei a Carthaginiensibus ad reparandas vires duodecim milia peditum, quattuor milia equitum. 10. Grecia y Creta se dejan arrastrar a la guerra sostenida por los principales estados de Europa y Asia Magnitudo belli, quod ab opulentissimis Europae Asiaeque regibus in spem totius orbis occupandi gerabatur, Graeciae quoque et Cretae arma commoverat.

1 Huius se refiere a Alcibíades. 2 Literni, locativo de Liternum, -i:Literno (puerto de Campania) 3 Quod es una conjunción con valor causal, “porque”

11. Unos prisioneros informan a César de que el enemigo había abandonado su campamento Media circiter nocte iis, qui aquandi causa longius a castris processerant, ab equitibus correptis, Caesar fit ab his certior duces hostium silentio castris eduxisse. 12. Aníbal conquista Tarento a traición Postea Hannibal Tarento per proditionem potitus est. In eam rem tredecim fere iuvenes nobiles Tarentini conspiraverant. Hi nocte, per speciem4 venandi, urbe egressi, ad Hannibalem, qui haud procul castra habebat, venerunt. 13. César juzga que la lluvia puede serle útil para tomar una resolución Postero die, Caesar derectis operibus, quae facere instituerat, magno coorto imbre, non inutilem hanc ad capiendum consilium tempestatem arbitratus est. 14. Después de sacar sus tropas de los dos cuarteles, César presenta batalla Proximo die, Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit, paulumque a maioribus castris progressus, aciem instruxit, hostibusque pugnandi potestatem fecit.

4 Speciem, “pretexto”

LATÍN II – Textos nº 5 (Valores de UT/NE) 1. Alejandro Magno trata de impedir la huida de los enemigos Alexander, hostium trepidatione comperta, Nicanorem cum equitum parte, ut inhiberet fugam, emittit. Ipse cum ceteris sequitur. 2. El César Galerio quiere hacer abdicar a su padre, después de intimidar a Maximiano Caesar advenit, non ut patri gratularetur sed ut eum cogeret imperium dimittere. Iam nuper Maximianum terruerat iniecto armorum civilium metu. 3. Victoria de Claudio Nerón sobre Asdrúbal Claudius Nero consul, cum Hannibali oppositus esset, relictis castris ita ut hostem falleret, cum electa manu profectus Hasdrubalem circumvenit. 4. Visión de Sila al sacrificar un ternero Cum venisset Tarentum Sylla atque ibi sacrificavisset, vidit in capite vituli coronam auream. Tunc haruspex dixit praeclaram significare victoriam iussitque ut exta manducaret. 5. Ataque de los britanos Equites hostium proelio cum equitatu nostro in itinere conflixerunt, ita tamen, ut nostri superiores fuerint atque eos in silvas collesque compulerint. 6. Timoleón pierde la vista Hic cum aetate iam provectus esset, lumina oculorum amisit. Quam calamitatem ita moderate tulit, ut eum querentem nemo audiverit. 7. Marcio Rufo trata de animar a los suyos His rebus cognitis, Marcius Rufus quaestor cohortatur suos ne animo deficiant. Illi orant atque obsecrant ut in Siciliam navibus reportentur. 8. Preparación de una escuadra Itaque ex legionibus fabros deligi et ex continenti alios arcessi iubet; Labieno scribit ut, quam plurimas possit, naves instituat. 9. Los lacedemonios envían a Pausanias a la isla de Chipre y al Helesponto Post id proelium Lacedaemonii Pausaniam cum classe Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut ex his regionibus barbarorum praesidia depelleret. 10. Decisiones de Artajerjes Quibus cognitis, Artaxerxes tantum auctoritate Cononis motus est, ut Tissaphernem hostem iudicaverit et Lacedaemonios bello persequi iusserit. 11. Arria oculta a Peto la muerte de su hijo Aegrotabat Paetus, Arriae coniux; aegrotabat eodem tempore filius eius: ambo morituri esse videbantur. Filius e vita excessit; huic illa ita funus paravit, ut de morte filii nihil audiret Paetus.

12. Alejandro llega al río Licus y muchos fugitivos se arrojan a éste Alexander, ut supra dictum est, inhibito suorum impetu, ad amnem Lycum pervenerat. Ibi ingens multitudo fugientium oneraverat pontem et plerique in flumen se praecipitaverant. 13. Terror de los hombres y súplicas de las mujeres ante la presencia de los romanos Barbari, repentino tumultu perterriti, cum hostem intra portas esse existimarent, sese ex oppido eiecerunt. Matres familias, passis manibus, obtestabantur Romanos ut sibi parcerent. 14. César desaloja de una posición al enemigo y establece comunicación con ella Caesar, deiecto praesidio, quod hostes in colle habuerant, fossam a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto milites commeare possent. 15. César exhorta a los heduos a que se dejen de rencillas y colaboren con él Caesar Haeduos cohortatus est ut controversiarum obliviscerentur atque, omnibus omissis rebus, bello servirent, eaque quae meruissent praemia ab se exspectarent. 16. César envía a Publio Craso a Aquitania para impedir que los aquitanos auxilien a los galos Caesar Publium Crasum cum cohortibus legionariis XII et magno numero equitatus in Aquitaniam profisci iubet, ne ex his nationibus auxilia in Galliam mittantur ac tantae nationes coniungantur.

LATÍN II – Textos nº 6 (Valores de QUOD) 1. Dumnórix no quiere salir de la Galia Ille petere contendit, ut in Gallia relinqueretur, partim quod insuetus navigandi mare timeret, partim quod religionibus impediri sese diceret. 2. César marcha al país de los tréveros Ipse cum legionibus expeditis quattuor et equitibus octingentis in fines Treverorum 1 proficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio parebant. 3. Meneclides exhorta a sus conciudadanos a la paz Meneclides2, quod videbat in re militari florere Epaminondam, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent. 4. Milciades, estando herido, fue acusado por haber abandonado el sitio de Paros Miltiades accusatus est proditionis, quod, cum Parum expugnare posset, a rege corruptus discessisset. Eo tempore aeger erat vulneribus, quae in oppugnando oppido acceperat. 5. La táctica del enemigo hace que la batalla se prolongue hasta muy avanzada la noche Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerant et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant. 6. César se dirige a la ciudad de Avarico, en la región de los bitúriges Caesar ad oppidum Avaricum3, quod erat maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri fertilissima regione, profectus est; quod, eo oppido recepto, civitatem Biturigum se in potestatem redacturum confidebat. 7. Acción de gracias de César a los ciudadanos romanos y a los españoles Caesar, contione habita Cordubae, omnibus generatim gratias agit: civibus Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent habere; Hispanis, quod praesidia expulissent. 8. Los germanos se retiran al otro lado del Rhin con su botín Germani, desperata expugnatione castrorum, quod nostros iam constitisse in munitionibus videbant, cum ea praeda, quae in silvis deposuerant, trans Rhenum sese receperunt. 9. En sólo treinta días hace una navegación más larga que Jerjes en un año Hac igitur mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate ut iter, quod Xerxes anno vertente confecerat, hic transierit triginta diebus. 10. No pudiendo atravesar el Loira, regresan a su casa Hi, cum ad flumen Ligerim venissent, quod Bituriges ab Haeduis dividit, paucos dies ibi morati, neque flumen transire ausi, domum revertuntur.

1 Treveri, -orum: tréveros (pueblo de la Galia) 2 Meneclides, -is: Meneclides (nombre de persona) 3 Avaricum, -i: Avarico (nombre de ciudad)

11. En Lutecia (actual París) se hace una concentración de tropas Lutetia est oppidum Parisiorum, quod positum est in insula flumnis Sequanae. Labieni adventu ab hostibus cognito, magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. 12. Surge de nuevo una conspiración, pero César ya lo sospechaba Rursus coniuratione facta, paulatim illi ex castris discedere ac suos clam ex agris deducere coeperunt. At Caesar id, quod accidit, suspicabatur. 13. Escipión, transcurridos dos días, pasa el río y forma sus tropas ante el campamento Scipio biduum castris moratus ad flumen, quod inter eum et Domitii castra fluebat, tertio die exercitum traducit et, castris positis, copias instruit. 14. César desaloja de una posición a la guarnición enemiga y coloca allí a los suyos Silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam4 subsidia ex oppido venire possent, deiecto praesidio, quod ibi hostes habebant, duas legiones conlocavit.

4 Priusquam: conjunción temporal.

LATÍN II – Textos nº 7 (Subordinación) 1. César intenta atacar Novioduno, pero no puede conquistar esta plaza por sus buenas defensas Caesar, oppidum Noviodunum1 ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, etsi pauci defenderent, expugnare non potuit. 2. Consejo de Prexaspes al rey Cambises Cambysem regem nimis deditum vino Praexaspes 2, unus ex carissimis, monebat ut parce biberet, quia turpis est ebrietas in rege. 3. Ventajas de la rapidez en la guerra Classis autem Ravennatium Graeciam et Asiam petere directa navigatione consueverat, quia in rebus bellicis celeritas amplius solet prodesse quam virtus. 4. Cicerón aprovecha la marcha de Teófilo para remitir una carta Etsi nihil novi erat quod ad te scriberem, litterasque tuas expectabam, cum Theophilus 3 proficisceretur, litteras ei dedi. 5. Ante la invasión de los galos, en Roma se toman precauciones Galli victores paulo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. Postquam hostes adesse nuntiatum est, iuventus Romana in arcem conscendit. 6. Motivos de una carta Haec tibi scripsi, quia aequum erat te pro amore mutuo non solum omnia mea facta dictaque sed etiam consilia cognoscere. 7. Los miembros de una sociedad, como los miembros del cuerpo, deben estar acordes. De lo contrario todos pierden Humani artus, cum ventrem otiosum cernerent, ab eo discordaverunt conspiraveruntque ne manus ad os cibum ferrent. Dum ventrem domare volunt, ipsi quoque defecerunt. 8. Aníbal, mediante una estratagema, señala a los suyos la nave del rey a la que deben atacar Acie constituta, priusquam signum pugnae daretur, Hannibal, ut designaret suis locum quo Eumenes erat, tabellarium in scapha ad navem regiam mittit. 9. Aníbal trata de arrastrar a los cartagineses a la guerra At Hannibal, anno quarto postquam domo profugerat, L. Cornelio et Q. Minutio consulibus, cum quinque navibus Africam accessit, in fines Cyrenaeorum4, si forte Carthaginienses ad bellum inducere posset. 10. Los enemigos esperan al acecho a los romanos At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de profectione eorum senserunt, conlocatis insidiis bipertito in silvis, opportuno atque occulto loco Romanorum adventum exspectabant. 1 2 3 4

Noviodunum, -i: Novioduno (nombre de ciudad) Praexaspes, -is: Prexaspes (nombre de persona) Theophilus, -i: Teófilo (nombre de persona) Cyrenaei, -orum: cireneos (habitantes de Cirene)

11. Para lucir su voz, el cuervo suelta el queso; la zorra lo coge At ille stultus, dum vult vocem ostendere, emisit ore caseum, quem celeriter dolosa vulpes avidis rapuit dentibus. Tum demum ingemuit corvus deceptus. 12. El rey trata de deshacerse de Dátames a traición, puesto que no muere en la guerra At rex, quod implacabile odium in Datamem 5 susceperat, postquam animadvertit eum bello opprimi non posse, insidiis interficere studuit. 13. Tras varios preparativos, César da a la caballería orden de salir Caesar, omni equitatu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat, equitatum ex castris educi iubet. 14. César, ante la falta de abastecimiento, desiste de perseguir a los suevos Caesar, postquam per exploratores comperit Suevos sese in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod minime omnes Germani agriculturae student, constituit non progredi longius. 15. Por enfermedad de Milciades le defiende Tiságoras Eo tempore aeger erat Miltiades vulneribus, quae in oppugnando oppido acceperat. Itaque, quoniam ipse pro se dicere non posset, verba facit frater eius Tisagoras6.

5 Datames, -is: Dátames (nombre de persona) 6 Tisagoras, -ae: Tiságoras (nombre de persona)

View more...

Comments

Copyright � 2017 NANOPDF Inc.
SUPPORT NANOPDF